HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXIV: De Spiritu sancto, et voce Patris

#Luc. III#Joan. I#Luc. III#Matth. III

Factum est autem, cum baptizaretur fere omnis populus terrae illius, et Jesu baptizato, et orante pro baptizandis, ut acciperent Spiritum sanctum, confestim ascendit Jesus de aqua, et ecce aperti sunt coeli, id est inaestimabilis splendor factus est circa eum, acsi coelo aereo, et sidereo reseratis, splendor coeli empyrei terris infunderetur. Et Spiritus sanctus in corporali specie columbae venit, et sedit super caput ejus, quae peracto officio suo, in praejacentem materiam rediit, unde sumpta fuerat. Et tunc cognovit Baptista quod dixit se ante nescisse, quod scilicet Christus solus baptizaret, id est potestatem baptismi retineret sibi, sed potestatem baptizandi aliis daret, qui eum miserat ante eum baptizare, cum solitariam duceret vitam, etiam dixerat ei: Quammultos baptizabis, sed inter illos super quem videris Spiritum descendentem, et manentem, hic solus est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ecce vox Patris audita est de sublimi: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Usque post vocem hanc creditur durasse splendorem, et columbam sedisse super caput ejus. Quod alius evangelista dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, idem est sensus, id est in te et per te placitum meum gerere constitui.